Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
diuina sapientia per Ecclesiasten omni rei, id est uniuersis seu prosperis seu quae aduersa putantur et tristia tempus esse proprium designauit dicens: omnibus tempus est, et tempus omni rei sub caelo. tempus pariendi et tempus moriendi, tempus-plantandi et tempus euellendi quod plantatum est, tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, tempus piorandi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, tempus mittendi lapides et tempus colligendi lapides, tempus amplectendi et tempus longe fieri ab amplexu, tempus adquirendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus expellendi, tempus disrumpendi et tempus sarciendi, tempus tacendi et tempus loquendi, tempus amandi et tempus odiendi, tempus belli et tempus pacis, et infra quia tempus est, inquit, omni rei et omni facto.
nihil igitur ex his bonum esse perpetnimi definiuit, nisi cum fuerit horum quid oportune et conpetenter expletum, ita ut haec eadem, quae nunc oportune gesta bene cedunt, si inportuno uel incongruo tempore praesumantur, inutilia inueniantur et noxia, absque his dumtaxat quae per se principaliter uel bona uel mala sunt nec aliquando possunt in contrarium deriuari,\' ut est iustitia, prudentia, fortitudo, temperantia ceteraeque uirtutes siue e diuerso uitia, quorum [*]( 10 Eccles. 3, 1-8 (LXX) 23 1. c. 17 (LXX) ) [*]( 2 caaiam 0 6 et de qualitate 0 9 tristitia B1FOK1 11 et post pariendi om. BF 14 distraendi K1 17 amplexandi 0 amplectandi Kx 18 amplexibus Oυ 28 inquid FK1 ot omni om. K 24 nil K 25 eorum 0 80 diriuari B2OK1 )