Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem haec est temperata quam diximus continentiae aequalitas atque mensura, quae patrum quoque iudicio conprobatur, ut cotidianam panis refectionem cotidiana comitetur esuries, in uno eodemque statu animam pariter corpusque conseruans, nec ieiunii fatigatione concidere nec grauari mentem saturitate permittens. tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post uesperam nec sentiat aut meminerit refecisse.

Et in tantum hoc non sine labore perficitur, ut malint hi qui perfectionem discretionis ignorant etiam biduo protelare ieiunia idque quod hodie sumpturi fuerant in crastinum reseruare, dummodo ad refectionem peruenientes desiderata [*]( 2 emitere D 8 ne D 4 dum] dm̃ D\' 5 acriorem W\' 6 cybi D 7 habund. D 8 adqae D* 9 ezuberantia D eorr. humoris 0 10 adque DW ipsam D resedere W* 12 comorantes D 13 saltem OX1 14 conluuiore D\' sta conlubione 0 15 pritu Dl 16 elieeat DW 17 cdtinentia equalitasque 0 continentia et qualitas Wc 18 adque W 19 cottidianam DX coctidiana D cottid. X 20 in eras. in D 23 inter dfli D\' refidwe D\' 25 mallent D hii 0 etiam ignorant 0 26 snmtnri D )

63
satietate potiantur. quod nuper Beniamin ciuem uestrum pertinaciter tenuisse cognoscitis, qui ne cotidie paxanjatia duo percipiens aequali castigatione continuam parcitatem iugiter retentaret, maluit biduana semper continuare ieiunia, dummodo ad refectionem ueniens duplicata mensura repleret uentris ingluuiem, id est ut quattuor paxamatia comedens desiderata saturitate frueretur et expletionem uentris sui biduano ieiunio quodammodo conpararet.

qui obstinatione et pertinaoia mentis suae definitionibus potius propriis quam seniorum traditionibus adquiescens quali fine suum propositum terminarit, procul dubio meministis, siquidem relicta heremo rursus ad inanem philosophiam mundi huius ac uanitatem saeculi deuolutus praedictam sententiam seniorum sui casus signet exemplo ruinaque sua cunctos doceat neminem definitionibus suis uel proprio iudicio confidentem perfectionis culmen aliquando posse conscendere, sed ne diaboli quidem perniciosa inlusione non; decipi.

GERMANVS: Quomodo igitur a nobis hic modus indisrupte poterit custodiri? nam nonnumquam hora nona soluta iam statione ieiunii superuenientibus fratribus necesse eet eorum obtentu aut adici aliquid ad statutam solitamque mensuram aut certe humanitatem, quam iubemur omnibus exhibere, penitus euitari.