Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod nullo modo facere nec refectionem panis differre in diem posterum praeualebit, quisque fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. etenim memini seniores nostros, quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos, cum tanto labore ac difficultate hanc parsimoniam sustentasse tantaque ni atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inuiti quodammodo nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis inponerent.
Generalis tamen hic continentiae modus est, ut secundum capacitatem uirium uel corporis uel aetatis tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. in utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens nunc uentrem ieiuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit.
nt enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum uigorem, dum carnis lassitudine nimia [*]( 1 exegebant W 2 aequissimns D\' 3 paumatiis D1: parimatiis D\'WO paxmatiis X 4 certissimoa D\' 5 ante Quod add. OXv: Germanue 8 mosea DlWOXI 9 stum 0 retenete W\' 13 cjborom D 18 reteneo W1: nec in ras. 6-7 litt. D 19 adquae W\' 20 praedicta D\' quodamodo WO 21 refectionee D\' 23 vel aetatis] qualitatg in ras. tn. 2 D 24 cibum 0 26 siutenebit W 28 cybi D 29 orationis 0 )
Nam quod semel per escarum abundantiam concretum fuerit in medullis, necesse est egeri atque ab ipsa naturae lege propelli, quae exuberantiam cuiuslibet umoris superflui uelut noxiam sibi atque contrariam in semet ipsa residere non patitur. ideoque rationabili semper et aequali est corpus nostrum parsimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate conmorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltim rarius nos et non amplius quam trina uice ista conluuione respersos totius anni cursus inueniat. quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultae uoluptatis eliciat.