Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Degustato itaque matutino sopore cum ortum lucis tandem nobis claruisse gaudentes repromissam narrationem reposcere coepissemus, beatus Moyses ita exorsus est: cum uideam uos tanto desiderii ardore ftammatoB, ut ne ipsum quidem paruissimum quietis momentum, quod spiritali conlationi subtrahens [*]( h 1 de ante periculo om. Xv 2 condolentes X 8 samuelis D samuelis X 6 inmodicis D* 7 contenentiae D1 continentia D\'gr 8 cybi cottidiani DX 9 pazmatiis X 10 auatrinetur Xv: at cf. tit. cap. XII 11 ez parte D 13 habnndantia D habondantiae X(c) humorum X genet. D castigentnr Xc 15 equaelitatis D In ras. fectionis D1 17 possit om. Xv 18 seruetur Xv Finiunt capitula D Eicip (sic !) capitula. Incipit secunda clatio de discretione eiusdem senis X 22 moses W 23 tanti Xc deaideri. W 24 conlationis W )

39
refectioni carnis malueram deputare, ad requiem credam uestri corporis profecisse, mihi quoque hunc uestrum consideranti feruorem sollicitudo maior incumbit. necesse est enim etiam me in persoluendo debito tanto maiorem deuotionis curam gerere, quanto uos id adtentius uideo postulare, secundum illam sententiam: si sederis cenare ad mensam potentis, sapienter intellege quae adponuntur tibi, et inmitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare.