Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ad quos monachorum usus haec idcirco uel maxime oportuna habentur et congrua, quod non solum sint aliquatenus mollia paruoque et opere praeparentur et pretio, utpote passim papyro per ripas Nili fluminis emergente, sed etiam quod ad remouendum seu cum necesse fuerit admouendum habilis materiae leuisque naturae sint. atque ita praecepto senis tandem sumus ad degustationem somni onerosa quiete conpositi, tam digestae conlationis inflammati gaudio quam repromissae disputationis expectatione suspensi. [*]( 1 dectaret W1 indicare D\' 3 disputationes Wl 5 moses DlW conlatione D1 W1 7 iadem X: hisdem DW 8 embrimM (i eras.) D capitae D suppositus D1 9 quae om. 9 D grossioribus X 10 co«atis D sezquipedali W bipedali (bi in ras. m. 2) X 11 scabelli D\'Xx 12 consedentibus DIX 13 praebens W 16 reparentur WX praemio W .17 post emergente addunt Xv: quam cuique nolenti in ueum adsumere nemo prohibeat desecare 21 inflamati W 22 suBpenai. Explicit conlatio prima (pr. coni. W) abbatis (abbate D\') mosi (moysi Dt) de monachi destinationo (dist. D) uel fine. Incipit eiusdem senis conlatio (conl. om. W) secunda de discretione DW Incipiunt capE de secunda conlatione eiusdem senis D: om. W Explicit conlatio moysi de monachi institucione uel fine. Incipiunt capitula sequentis libri de secunda conlatione eiusdem seDis X )