Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hnnc igitur senem eum in praedicti abbatis Palin coenobio uidissemus, aetatem primum et gratiam uiri qua. erat praeditus admirati demisso in terram uultu coepimus deprecari, ut nobis pandere dignaretur, quam ob causam relicta heremi libertate et illa professione sublimi. qua eum prae ceteris eiusdem uitae uiris fama celeberrima conmendabat, sub coenobii iugum maluisset intrare.

ille neint inparem se anachoretieae disciplinae et summitate tantae perfectionis indignum ad iuniorum scolas reuertisse dicebat, si tamen uel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset. inplere. cuius responsionis humilitatem cum refragatio nostrae deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est.

Anachoreticam disciplinam, quam. me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius ueneratione conplector atque suscipio: in qua post triginta annos, quos in coenobii commoratione transegeram, ita alios uiginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam uel mediocriter adpetebant non usque quaque segnitiae denotarer.

sed quia degustata eius puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius. uisum est, ut et promptior adrepti propositi planioris consummatio consequeretur et minus de praesumptae sublimioris professionis humilitate periculum. melius enim est deuotum [*](ediscere, sed tempus adipiscendae licentiae exspectare nideamur haec etiam in marg. 0 a m. 2 extant 1 praedicti om. βν 3 demisso O1B1: dimisso rell. terra BFO 4 precari coepimus βν 5 relictam F\' herimi Bl libertatem F\'O qua eum] quę eum F 6 celeberrima con(com-)mendabat BFOBr: celebranemt pc 1 iugo BF snbire maluisset intrare 0 coenobii iugum tnbire maluisset β nelud B 8 anachorit. R sublimitate O2Rβν 10 meritum... 11 responaionis om. 0 possit BŲ 13 anachorit. OR1 15 adque B suspicio 0\'Rl XXX BF B 16 congregatione Rβν 17 XX BF XXX B 18 aignitiae FR1K1 segnitie 0 19 gnstata Bl sollicitudinem β1 21 promtior B\'0 pramptior R1 adrepti FO: arrepti rell. planioris propositi βν 22 sequeretur ORβν 23 humilitate B FB: humilitate difficnltate (corr. ex difficilitate) 0 difficaltate βν)

537
in minoribus quam indeuotum in maioribus promissionibus inueniri. et idcirco si quid elatius, immo liberius fortasse protulero, quaeso ut non iactantiae uitio, sed aedificationis uestrae depromptum studio censeatis, et quia uobis tam studiose quaerentibus nihil de ueritate existimo subtrahendum, caritati potius quam iactantiae deputetis.

arbitror enim instructionis uobis aliquid posse conferri, si paulisper humilitate seposita simpliciter omnem propositi mei patefecero ueritatem. confido enim, quia nec apud uos de libertate dictorum cenodoxiae notam neque apud conscientiam meam de suppressione ueritatis quoddam mendacii crimen incurram.

Si quis igitur alius secretis heremi delectatus obliuioni tradere potuit humana consortia ac secundum Hieremiam dicere: et diem hominis non desideraui, tu scis, ego quoque id domino sua gratia largiente uel adsecutum uel certe adsequi adnisum fuisse me fateor. itaque pio domini nostri munere memini me in huiusmodi raptum frequenter excessum, ut obliuiscerer me sarcina corporeae fragilitatis indutum, mentemque meam ita omnes exteriores sensus subito respuisse et a cunctis materialibus rebus omnimodis exulasse, ut neque oculi neque aures meae proprio fungerentur officio. et ita diuinis meditationibus ac spiritalibus theoriis animus replebatur, ut saepe ad uesperam cibum me percepisse nescirem ac sequenti die de hesterna absolutione ieiunii penitus dubitarem.

ob quam etiam causam septem dierum cibus, hoc est septem paxamatiorum paria sequestrata in prochirio id est admanuensi sporta [*]( 14 Hierem. 17, 16 ) [*]( 1 indebotum Fl professionibus 0 corr. v 2 inuenire Zl 4 depromtum B1O depromptum R1 et om. βν 5 caritati... 6 depntetis om. βν 9 neque aput nos 0 10 aput FO 12 alius BFOBr: om. βν eremi 0 13 hierimiam Rx iheremiam OZ 16 suam gratiam ORβ 16 nostri] non F 17 me memini B corr. in om. BF excessus B excessu BF: cf. IIII, 5 18 corpore ac F 20 exsoiasse B exultasse F 23 pereipisse R sequente c quenti die ...... cap. 10, 1 commotionis inpulerit desunt in Z: interciderunt 4 folia 25 cibos K1 paximatiorum B7OR paxmat. K 26 sequestratim RKv admanuensis B1F1 admanuenBe K )

538
die sabbati reponuntur, ut refectio praetermissa non lateat qua consuetudine illius quoque obliuionis error excluditur, ut expletum ebdomadae cursum ae sollemnitatem diei ipsius reuolutam finitus panum indicet numerus, festiuitasque diei sacrae et congregationis sollemnitas solitarium latere non possit. quodsi etiam hunc ordinem ille quem praediximus mentis excessus forte turbauerit, nihilominus cotidiani operis modus dierum numerum signans arcet errorem.

et ut eeteras heremi uirtutes silentio praetermittam (non enim est nobis de earum numerositate ac multitudine, sed de solitudinis atque coenobii fine tractandum), causas potius ob quas illam deserere maluerim, quas etiam uos agnoscere uoluistis, breuiter explicabo, omnesque illos quos conmemoraui solitudinis fructus quibus e diuerso sublimioribus meritis duxerim postponendos, breui oratione perstringam.