Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
erit ergo consummato dumtaxat uiro similis etiam super hac passione probatio, ut qui se radices morbi huius penitus extirpasse cognouerit explorandae gratia castitatis imaginationem aliquam inlecebrosa mente concipiat. ceterum ab his qui adhuc infirmi sunt hanc examinationem nullatenus conuenit adtemptari (erit enim eis magis perniciosa quam utilis), ut coniunctionem. femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollissimam corde pertractent. cum ergo perfecta quis uirtute5 fundatus ad inlecebram blandissimorum tactuum, quos cogitando confinxerit, nullum mentis adsensum, nullam [*]( 8 adque Bl 4 materiam B omnibus 0 exargere FO 6 eam a medela B2F2Z2 medellam 0 8 qaemammodam B 9 libidinis.... 10 penitas sub om. F uicinia BO: uicinitas βν ita om. 0 eius Bl0: eias est βν 10 penitas est B\' 18 uelut sub β storia O ut solet 16 sane et rd.] de hoc loco cf. Pralegg. iam] uiam F1 uia F* 19 comprob. BF 21 exstirp. β 82 gratiae B 24 adtemptare BF 97 quum 0 )
Hoc abbas Iohannes, cum horae nonae refectionem inminere sensisset, conlationem fine conclusit. [*]( 1 ezcogitatam F ezitatam 0 2 ad om. B 4 corporale B 5 exerceretur F1 6 iohanes B iohannis Kl 7 conclusit. (amen add. 0) Explicit conlatio abbatis iohanau de fine coenobiotae (cenouitq 0) et heremitae. Incipit conlatio (Inoip capi; conlationis Z) ▼ abbatis pinufii (pinophii K pinnphii Z) de paenitentiae fine et satisfactionis indicio (indicium K) BFOft Incipt eiosdem capitula BF Incipit capitula amen 0 Capitula conlationia abbatis pinophii de et rel. K: om. Z )
De abbatis Pinufii humilitate et eiusdem latebra.
De aduentu nostro ad eundem.
Interrogatio de paenitentiae fine et satisfactionis indicio.
Responsio de humilitate interrogationis nostrae.
De modo paenitentiae et indulgentiae documento.
Interrogatio, an reminiscenda sint pro cordis conpunctione peccata.
Responsio, quo usque anteriorum actuum recordatio sit habenda.
De diuersis paenitentiae fructibus.
Quod utilis sit perfectis obliuio peccati.
Quod flagitiorum recordatio sit uitanda.
De satisfactionis indicio et abolitione praeteritorum criminum.
In quo temporaliter sit agenda paenitudo et in quo finem habere non possit. [*]( 5 punufii F1 pinuphii a et om. BO eiutdemque 0 6 ab K1 eodem BF: abbatem nrm phinufium 0 abbatem pinuphium β (v) 7 penit. BO poenit. 0 indicium K1 8 humanitate 0 13 sit om. β 14 penit. codd. 15 peccanti K1 peccandi K2Z 16 uitanta K1 17 obolitione B ablutione 0 19 paenetudo K1 20 possit Finiunt capitula abbatis pinuphii de paenitentiae fine. Incipit conlatio III- abbatis pinuphii (pinphii K) β (de penitentiae fine et satisfactionis indicio add. K2Z): om. BFO Incipit liber uicesimus 0 )
Praeclari ae singularis uiri abbatis Pinufii de fine paenitentiae praecepta dicturus magnam materiae partem mihi uideor amputare, si humilitatis eius laudem, quam in quarto institutionum libro, qui eet super instituendis renuntiantibus titulatus, breui sermone praestrinD, lectoris fastidio consulens hic silentio praetermittam, eum praesertim multi illius opusculi notitiam non habentes in hanc possint incurrere lectionem et omnis dictorum uacillet auctoritas, si dicentis meritum subtrahatur.
hie siqaidem eam haud longe a Paaephysi, Aegypti ut illic dictum est ciuitate, abbas et presbyter ingenti coenobio praesideret tantumque eum omnis illa prouincia uirtutum suarum atque signorum gloria subleuasset, ut sibi iam uideretur retributione laudis humanae laborum suorum recepisse mercedem, timens ne sibi specialiter inuisa popularis fauoris inanitas fructum praemii uacuaret aeterni, occulte monasterium suum fugiens ad intima Tabennensiam monachorum secreta contendit, ubi non heremi solitudinem, non singularis uitae securitatem, quam etiam inperfecti quique laborem oboedientiae in coenobiis non ferentes superba nonnumquam praesumptione
seetanttur, sed celeberrimo praelegit coenobio subiugari ubi tamen, ne ullo habitus sui proderetur indicio, indutus ueste saeculari multis ut illic moris est diebus lacrimans pro foribus excubauit, atque ad omnium genua prouolutus post diuturna fastidia eorum, qui ad explorandum eius desiderium in ultima eam iam aetate uelut ob panis egestatem conpulsum non sincere illius propositi sanctitatem expetisse dicebant, tandem [*]( 4 cap. 30-81. ) [*]( 1 pinuphii a (passim) 5 praestrinxi BFO: perstrinxeram a perstrinxi v 6 qum 0 8 naccilldt BF 9 quum O aut B1FO baut B2K1 panefesi BF panefisi I pane∗∗∗∗ 0 aegyptia β 10 presbiter B 11 praesederet Kr eum In omni βν proaintia β 12 subleuasset BF: snblimasset Οβν cf. VIII, 19, 3 summis laudibus eleaatas 16 praemie B1 euacuaret FO 16 thabennensium a taaeaentiam 0 17 solitadini F* 18 securitati F* labore BF 19 superbia B1 20 pro | elegit K1 preclegit 0 23 diurna BF 25 ob om. βν egestate Fβν aelnt panis egestate diam O1: om. O1 )
qui cum de indumentorum eius atque officii uilitate promptissimae agnitionis facilitatem diu haesitans cohiberet, post explorationem manifestissimam ad eius genua prouolutus primum stuporem fratribus cunctis, dehinc prodito etiam nomine, quod apud illos quoque praecipuae sanctitatis fama uulgauerat, etiam dolorem conpunctionis incussit, quod scilicet tanti meriti et sacerdotii uirum tam iniuriosis operibus deputassent.
sed postquam flens ubertim et diabolicae inuidiae quasi grauem proditionis suae inputans casum ad monasterium suum honorifica fratrum custodia ambiente perductus est, exiguo illic tempore demoratus rursus offensus est ipsis honoris sui ac primatus obsequiis ac furtim conscendens nauem ad Palaestinam Syriae prouinciam transmeauit, ubi uelut incipiens atque nouicius in illo in quo nos degebamus monasterii receptus habitaculo in nostra cellula ab abbate praeceptus est conmanere. qud nec illic quidem diu uirtutes eius ac merita latere [*]( 1 optin. B adnliscenti BXIZ adolesc. K2 2 ortam BO suscip. F amminiculo B adminicolo F quom 0 3 eidem 0 4 quum 0 ammizatione B 6 ita fnrtiio per om. p 7 noctis β2 perfecerit 0 adueniente om. Οβν 9 quumque 0 caudens F 10 subiectionibus B1F1 exigisset β1 11 ipse BF: ille Οβν 18 officii Ofb: off. eius BF prumpt, B 16 apnt BO 17 fulgauerat F 18 et] ac βν hac O 22 demoratur rursum § ipsius B2O 23 ascendens O inscendens I ( Z), palestinam codd. 24 pronintiam β incapiena K1 27 nec BFr: ne Οβc uirtutis KZ1 )
Cum igitur post non longum tempus nos quoque Aegyptum petere sanctae institutionis desiderium conpulisset, summo cum affectu ac desiderio perquirentes tanta eius sumus gratia atque humanitate suscepti, ut nos tamquam pristinos syncellitas etiam cellulae suae. quam in extrema horti sui parte construxerat, honoraret hospitio.