Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tali ergo semet ipsum conpunctionis animaduersione condemnans inultam suae conmotionis obreptionem esse non sinat, sed artiore carnem suam ieiunii ac uigiliarum correptione castigans ac iugibus continentiae poenis culpam suae mobilitatis eicrucians illud, quod ad plenum excoquere in coenobii conuersatione debuerat, in solitudine constitutus hoc exercitationis igne consumat. illud sane ad obtinendam iugem ac stabilem patientiam constanter atque inmobiliter est tenendum, non licere nobis, quibus lege diuina non solum ultio iniuriarum, sed etiam memoria prohibetur, cuiuslibet detrimenti uel inritationis obtentu ad iracundiam conmoueri.
quod enim grauius animae potest euenire dispendium, quam ut per conmotionis subitam caecitatem ueri atque aeterni luminis claritate priuata ab illius qui mitis et humilis corde est contemplatione discedat? quid rogo perniciosius quidue deformius, quam ut quis honestatis iudicium et regulam ac disciplinam rectae discretionis amittat et ea sanus ac sobrius perpetret, quae ne temulentus quidem ac [*]( 5 Ps. 118, 60 6 PI. 25, 2 7 PB. 138, 28—24 19 cf. Lev. 19, 18 24 Mt. 11, 29 ) [*]( 1 confossa O2βν 6 piofeta BF dixisti βν 10 adpamtom FOt app. rID. 12 condempnans β1 inoltam anime 0 nae con(com)motionis obreptionem BFO: animi sui commotiunculam βν 16 illnd BF: illnht 0 id βν 16 exquoquere B1F1O 18 optinendam BF\' Z\' optionendam F1 22 uenire (l 25 ergo 0 corr. 28 nec βν quidem quis βν )
haec erge et oeten Us similia detrimenta quisque perpenderit, non solum uniuersa damnorum genera, sed etiam iniuriarum atque poenarum quaecumque possunt a crudelissimis inrogari facili sustentatione despiciet, nihil dispendiosinB iracundia nec pretiosius tranquillitate animi ac perpetua cordis sui iudicans puritate, ob quam non solum carnalium, sed etiam illarum quae spiritales uidentur rerum spernenda sunt commoda, si alias adquiri uel perfici nisi cum huius tranquillitatis perturbatione non possunt.
GERMANVS: Sicut ceterorum uulnerum, id est irae, tristitiae, inpatientiae, per obiectionem contrariarum rerum medella monstrata est, ita etiam contra spiritum fornicationis quod curationis genus nos oporteat adhibere nolumus edoceri, id est utrum concupiscentiae ignis propositis sicut illic maioribus inritationum augmentis possit extingui: quod satis castitati credimus esse contrarium, si non solum exaggerentur in nobis libidinis incentiua, sed uel praetereunte adtingantur mentis intuitu.
IOHANNES: Quaestionem, quae etiam tacentibus nobis narrationem nostram fuerat secutura, sagax interrogatio uestra praeuenit, et idcirco efficaciter eam sensibus uestris concipiendam esse non ambigo, quando equidem institutionem nostram acumen uestri praecessit ingenii. sine labore enim cuiuslibet quaestionis dilucidatur obscuritas, cum absolutionem eius anticipans inquisitio quo ducenda est antecedit. itaque remediis quidem illorum quae supra diximus uitiorum non solum nihil officiunt, uerum etiam multum conferunt humana consortia.
nam frequentia inpatientiae suae crebrius patefacta quanto [*]( 4 facilius in temptatione BF e dispiciet Z despendiosius BF 6 hao F 8 uidenter F1 speraaads F 12 contrarionun K2 13 medda B2F2Z2 medellam O 14 currationis B* 16 utrum BFO1: utrum etiam O2βν 16 inritationis βc 18 adtingantur mentis insuitu BFO: mentis oculo perstringantur βν 20 p quae B1 23 quando equidem BF1O: quando quidem F2 βν 26 itaque de BF )
contra spiritum uero fornicationis diuersa ratio et dispar est causa. nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque uicinia, ita etiam menti memoria eius penitus subtrahenda. satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus uel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam sub recordatione sanctarum feminarum uel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. cuius causa seniores nostri huiuscemodi lectiones sub praesentia iuniorum solent consultissime praeterire. sane perfectis et adfectu iam easti-. moniae consummatis probationes quibus examinare se ualeant deesse non possunt, quibus perfecta eorum cordis integritas incorrupto conscientiae suae iudicio conprobetur.