Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
illo igitur exemplo, quod in Annaniam et oapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo, quod semet ipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent ac singillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui euangelicam perfectionem simulare potius quam in ueritate adripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum uel laudibus prouocati, qui uniuersis diuitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem.
hi igitur dum inbecillo animo rem [*]( 2 Ps. 101, 7-8 10 cf. Act. 5 ) [*](1 possis suspicari effectu: at cf. III, 7,6 opere ac mente proclamat 2 concinnunt K1 pelicano R* 5 VI K Qumque 0 relegio R1К1 6 cristiana F 7 reccidere F1: recidere F*K recedere B decidere O 9 ediuiua F ananiã. OK saffyram F Baffiram OB 11 exeecrandaque RK 12 asurpata F 14 praedictus К1 15 non nulla F1O nec ulla R 17 quo Hartel ananiam OK saffyram F saffiram OB destrictione B\' (cum hoc uocabulo ineipit B) 26 quia 0 27 inditatem F hii B\'FO RK inbecilli B\' inuecillo F imbicillo K1 ) [*]( XUI. Cass. 2. ) [*]( 33 )