Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qaos etiam Hieremias ita describit: beatus qui tulit iugum ab adulescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, [*]( 6 Hebr. 11, 37—38 11 lob 39, 5-8 (LXX) 17 Pe. 106, 2 19 1. c. 4-6 24 Thren. 3, 27-28 ) [*]( 8 herimi B1 5 herimo Bl eliae 0 elissei 0 helisei BK 6 adque B commemorat K2 c cireuienmt OK Vulg. 7 etin OKi et FB angastAti FK 10 in om. FR 11 iob FOK: iob ait B 12 posnit FOc 18 tabernaculum F 15 quexelam F\' considerabit (ϰατασϰέψεται) 0: considerauit FB Kv 16 quaerit; (ςητει̃) FOK: quaeret (ςητἠσει) JB 17 nunc om. B 19 etin inaquoso B 23 etiam om. F 24 iheremiae 0 hierimias B\' discribit Bl 25 aduliscentia FK. adoliacentia BK* )

513
quia leuauit super se, quique illud Psalmistae adfectu et opere concinunt: similis factus sum pellicano solitudinis. uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo reccidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus uel potius noxia illa plantatio rediuiua concreuit, quae per Annaniam et Sapphiram in exordio ecclesiae pullulans apostoli Petri seueritate succisa est: quae inter monachos tamdiu detestabilis execrandaque iudicata est nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta durauit, qua beatus apostolus praedictos noui facinoris principes non paenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit.