Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de quibus etiam figuraliter dominus ad Iob: quis autem est qui dimisit onagrum liberum, et uincula eius resoluit? posui habitaculum eius desertum, et tabernacula eius salsuginem: inridens multitudinem ciuitatis, et querellam exactoris non audiens, considerabit montes pascuae suae, et post omne uiride quaerit. in Psalmis quoque: dicant nunc qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici, et post pauca: errauerunt in solitudine in inaquoso: uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt, esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit et clamauerunt ad dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberauit eos.