Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ita ergo processit ex illa qua diximus disciplina aliud perfectionis genus, cuius sectatores anachoretae id est secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam [*]( 2 adque FRl 5 ab] ad F a (post quod) om. R apparentum F1 6 ipsius F monachi FOK: alnaxi∗ R 7 eeu F monaziantas F abnazontaic R monozontes K a om. OKv 9 quinobioti F cenobioti 0 Koinobiaτai R koinobia R 10 uocabantur F tolum OKv 11 solum] modo OKv 12 inuiolabile FRr: solum OK solum inuiolabile c ad om. OK 13 antoni ORantonii FR2K aetate F 14 sedere F resedere Kx . 15 V K 16 anachorit. F 18 memorauimns 0 Kv 19 extetisse F1OR1 exstitisse K pusillianim. K\' 23 herimum Rl eremum 0 24 quam Rv 25 anachoritae FOR )

512
contenti hac uictoria, qua inter homines occultas insidias diaboli calcauerunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes uastos heremi recessus penetrare non timeant, ad imitationem scilicet Iohannis Baptistae, qui in heremo tota aetate permansit, Heliae quoque et Helisaei atque illorum de quibus apostolus ita memorat: circumierunt in melotis et in pellibus caprinis angustiati, adflicti, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae.