Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum [*]( 1 cf. Oen. 37, 11 ) [*]( 1 aduenam Rβv patriarcha F 2 igni B 3 neao codd. pnlcrhitndinem B pnlcrit. 0 5 caperet K1 ęclesiam BO dominico Ov 6 qua β furtum Bl 9 nelnd B eclesiam BO 10 fniseet omnia 0 solemnitas Rβ 11 querelam B\' F2R2Z ysodoro F eumdem B 12 eremi 0 pre(prae-)sbiter BRβ 14 queremonia K2 15 presbiteri BM 17 quippe quod ... 19 conmisram est om. βv 90 urgebat βeolesia BO 91 cellas B 22 preebitero BOBZ 23 cubicula 0 24 cellnlam FlO cellam B 25 syras B 26 ecleeiam BO )

525
coram omnibus protulissent, Pafnutiug, licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen uelut qui furti crimen agnosceret satisfactioni se totum tradens locum paenitentiae suppliciter postulauit, hoc uerecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti uerbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inuentum fuerat suspicante. cumque de ecclesia non tam mente deiectus quam iudicio dei fidens protinus abscessisset, profusis in oratione iugiter lacrimis triplicatisque ieiuniis summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate prostrauit.