Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quae cum eius querimonia ita cunctorum fratrum praecipueque presbyteri animos permouisset, ut quid primum suspicarentur quidue decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis de tam inauditi illic facinoris nouitate, quippe quod nec ante illud tempus factum in illa heremo quis meminerat nec post aliquando conmissum est, ille qui rem detulerat accusator urguebat, ut retentis in ecclesia omnibus missi electi quique cunctorum singillatim fratrum cellulas scrutarentur. quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset iniunctum, uniuersorum cubilia reuoluentes ad extremum in Pafnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras uocant, sicut eum insidiator occulerat, reppererunt