Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ceterum super obseruantia lllorum principalium mandatorum constantissime definiendum est ac pro his etiam mors, si necesse fuerit, non uitanda, pro quibus inmobiliter est dicendum: iuraui et statui. quod fieri debet pro custodia caritatis, pro qua spernenda sunt uniuersa, ne [*]( 14 Ps. 118, 106 28 1. c. ) [*]( 1 seniore 0 4 aut] ac T 5 huiuscemodi 0 6 cera TO et) et ut E 9 probamus Σ probabimus 0 10 expertos Tl 11 ad] in T 14 ponimaa T 17 principabilibus 2 19 uel relaxare] uel retrahere T\' inras. 20 otpute T 21 cellae TOr 24 exerceri cum] hic dainit T powmt E 25 obeecbantiam 0 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 32 )
Hoc quoque simili cautione curandum est, ut, si qui forsitan sermo quem esse uultis occultum de uestro fuerit ore prolapsus, nulla occultationis praecepta sollicitent audientem: magis enim latebit si neglegenter atque simpliciter transeatur, quia non tanta quilibet fratrum super diuulgatione eius inpugnatione torquebitur, aestimans rem uilem aliqua transitoria confabulatione prolatam et quae ex hoc ipso sit leuior, quia cautissimo silentii praecepto sensibus audientis conmendata non fuerit. nam si etiam fidem eius aliqua sacramentorum obtestatione deuinxeris, citius illud prodendum esse non ambigas: maior enim aduersus ipsum uis diabolicae inpugnationis insurget, ut et te maestificet uel denudet et illum transgressorem quantocius sui faciat sacramenti.