Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Quantum ad hanc pertinet rationem quae euidenter copioseque digesta est, nihil oportet monachum definire, ne aut praeuaricator inueniatur aut pertinax. et ubi illud Paalmistae ponemus eloquium: iuraui, et statui custodire iudicia iustitiae tuae? quid est enim aliud iurare et statuere quam definita inmobiliter custodire?
IOSEPH: Nos non de principalibus mandatis, sine quibus non potest nostra salus omnino subsistere, ista decernimus, sed de his quae sine periculo status nostri uel relaxare possumus uel tenere: ut puta de inremisso rigore ieiunii, de uini siue olei perpetua abstinentia, de progressu cellulae penitus cohibendo, de lectionis seu meditationis incessabili iugitate, quae sine iactura professionis ac propositi nostri et exerceri cum libuerit possunt et cum necesse fuerit inreprehensibiliter praetermitti.