Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IOSEPH : Has definitiones illorum monasteriorum esse non dubium est, in quibus renuntiationis uestrae ut dieitis rudimenta formata sunt, quorum principes fratrum refectioni suas adsolent praeponere uoluntates et obstinatissime id quod semel mente conceperint exsequuntur. ceterum seniores nostri, quorum fidei apostolicarum signa uirtutum testimonium reddiderunt quique uniuersa iudicio potius ac discretione spiritus quam rigida animi obstinatione gesserunt, eos qui alienis infirmitatibus adquiescerent multo uberiores fructus quam eos qui in suis definitionibus perdurarent capere censuerunt, sublimiorisque pronuntiauerunt esse uirtutis contegere potius continentiam necessario hoc ut dictum est humilique mendacio quam patefacere superbo ueritatis indicio.

Denique abbas Piamun post uiginti et quinque annos oblatam sibi a quodam fratre uuam ac uinum absque haesitatione suscipiens confestim ea quae ingesta fuerant contra consuetudinem degustare quam ignotae cunctis continentiae maluit propalare uirtutem. nam si illud quoque considerare uelimus quod seniores nostros incunctanter fecisse meminimus, qui mirabilia uirtutum suarum uel proprios actus, quos necesse erat ad instructionem iuniorum in [*]( 1 quam om. Π1percontantius n percunctantibus T1 2 fateamnr Π ineuitabilem Π1 4 possimus 0 5 rennnere ΠϒΟ: renuere Σϒ1 uinculo] uti puculo (pocalo m. 2) 77 conlegimus II 6 renuentee Πϒ2imobUem 77 8 monattheriomm X 11 uoluntate Π1 opstinatissime T 12 exsecuntur S execuntur 0 15 discretionis spiritu T qua 4 regida Hl 18 sablimioresque Π1 21 piamon Π2ϒΧΧV T 22 oblatum II adlatam T et T 29 gesta T 25 post uirtatem T m marg. habet : XXV 27 actus proprios T 28 conlationS )

488
conlatione proferri, sub aliorum solebant colorare personis, quid aliud possumus quam apertum super his iudicare mendacium ?

atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi iunioribus possit! profecto minime uereremur huiuscemodi illorum figmenta sectari. rectius enim est sub talis figurae colore mentiri quam pro obseruantia inrationabilis istius ueritatis aut ea quae audientes aedificare potuerunt incongrua taciturnitate contegere aut si ex nostra persona ueraciter proferantur iactantiam noxiae uanitatis incurrere.

ad quod etiam nos magisterio suo doctor gentium euidenter instituit, qui reuelationum suarum magnitudinem ex alterius maluit proferre persona dicens: scio hominem in Christo, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, raptum usque ad tertium caelum. et scio huiusmodi hominem, quia raptus est in paradiso et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.

Inpossibile nobis est breuiter\' uniuersa percurrere. quis etenim enumerare sufficiat omnes propemodum patriarchas sanctosque innumerabiles, alios pro uitae tutamine, alios pro benedictionis desiderio, alios pro misericordia, alios pro alicuius occultatione mysterii, alios pro zelo dei, alios pro examine ueritatis patrocinium ut ita dixerim adsumpsisse mendacii? quae sicut enumerari cuncta non possunt, ita praetermitti penitus uniuersa non debent.

nam beatum Ioseph pietas conpulit, ut falsum fratribus crimen etiam cum obtestatione regiae salutis inpingeret dicens: exploratores estis: infirmiora terrae uenistis inspicere, et infra [*]( 12 II Cor. 12, 2-4 27 Gen. 42, 9 (LXX) 28 1. o. 16 (LXX) ) [*]( 2 diindicare T 4 posset TlOv 8 potuerant Πϒυ9 iactantia nODe uanitatie enarrare n 10 nos etiam TO 12 personam 2 18 extra corpore Π1 14 iecit 27 15 qui 2 16 paradyso F paradisam Tv 18 nulla distinctio in T 22 milterii TITO eiaminatione Πυ ezanime 0 23 assnmsisse S adsnmsisse 0 26 obstinatione 77 )

489
mittite, inquit, ex uestris unum, et adducite fratrem uestrum hno: uos autem custodimini hic, usque dum manifesta fiant uerba uestra, an uerum dicatis an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis. si enim non eos hoc misericordi mendacio terruisset, nec patrem fratremque reuisere nec eos in tantis inopiae periculis alere nec conscientiam postremo fratrum a reatu uenditionis suae expurgare potuisset.

non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac uenditores suos ad salutarem paenitentiam conpulisse. denique cum grauissimae insimulationis urguerentur inuidia, non illius quod falso obiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad inuicem: merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae eius, cum rogaret nos, et non audiuimus eum: propter hoc uenit nobis omnis tribulatio haec. quae quidem confessio non solum apud fratrem in quem inpia crudelitate peccauerant, uerum etiam apud deum humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiauit.

quid Salomon, qui perceptum a deo sapientiae donum in primo iudicio suo non nisi adsumptione mendacii declarauit? nam ut ueritatem quae muliebri mendacio tegebatur exculperet, etiam ipse mendacii utique astutissime excogitati usurpauit auxilium dicens: adferte mihi gladium, et diuidite infantem [*]( 14 1. c. 21 (LXX) 26 III Beg. 3, 24-25 ) [*]( 1 inquid TO ez uobis T Vulg. fratrum 77 . 2 custodiemini JITOv 4 pro 771 faraoais II 7 inopie periculo 2 10 quem Π1 aancta atque laudabili T facti 77\' 12 conpulisset 2 graniuime 2 urgerentur 77T 13 falsum T 16 dispeximna 77T* 17 et] nt 0 audiremus ΠϒΟ1. 18 in nobis 0 19 aput 2IIO impi.e (a eras.) 77 20 aput 20 apnd deum om. 77c 21 salamon ΣΠ 22 qai om. 0 28 assnmtione 2 24 mulieris 77c ezsculperet T ezcnlpe sed 0 ipse etiam Σ1; transposuit eadem manus 25 mendacio 77 aBtutissimae 77\' auzilio 2 26 afferte 2 )

490
uiuum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. quae simulatio «rudelitatis cum uerae matris uiscera permouisset, ab ea autem quae mater non erat laudaretur, tunc demum sagacissimo ueritatis indicio illam sententiam promulgauit quam nemo a deo inspiratam esse non credidit date, inquiens, huic infantem uiuum, et non occidatur: haec est mater eius.