Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non enim tantum apostolo Panlo lucrum ex hac eius fuerat districtione conlatum, quantum celeri eius exitio uniuersis gentibus detrimentum. quod sine dubio uniuersae tunc euenisset ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi euangelicae reseruasset. tunc enim necessario ac ueniabiliter adquiescitur mendacii detrimento, quando maius ut diximus inminet de ueritatis confessione dispendium et utilitas quae nobis de ueritate confertur conpensare illa quae generanda sunt damna non praeualet.