Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quibus eruditus exemplis beatus quoque apostolus Iacobus omnesque illius ecclesiae primitiuae praecipui principes apostolum Paulum ad simulationis figmenta descendere pro inbecillitate infirmantium cohortantur eumque purificari secundum obseruantiam legis, caput radere, uota offerre conpellunt, praesens illud dispendium quod ex hac hypocrisi gignebatur nihili reputantes, sed contemplantes potius lucra quae erant ei illius diutina praedicatione parienda.