Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Praecedente igitur conlatione finita pariterque nocturno intercedente silentio cum fuissemus a sancto abbate Ioseph ad sepositam cellulam causa quietis adducti et sermonibus eius igne quodam in nostris cordibus excitato totam noctem habuissemus insomnem, egressi cellam et centum fere ab ea passibus secedentes in loco remotiore consedimus. cum itaque secreti conloquii nobis familiariter etiam nocturnis tenebris oportunitas praeberetur, ilico ut resedimus abba Germanus grauiter ingemescens:
Quid agimus? inquit. ingenti namque discrimine nos uidemus et perquam miserabili condicione constrictos, quos et [*]( 9 Pa. 118, 106 ) [*]( 3 piamon n 7 possunt TOv 8 scientiae 0 11 oportueri. 71* 12 conmoti 0 14 Finiunt capitnla conlationis de definiendo ∑ Finiunt capitnla abbatis ioseph definiendo n Expliciunt capitula. Incipit conlatio de difiniendo T Eiplicit capitola. Incipit sci ioseph conlatio de nicil esse finiendum 0 17 abducti TOt 19 cellulam Πc 21 conloqui Π1 22 residimus 0 abbas T Ov 23 ingemiscens 0 24 notI distinguit T inquid TO ) [*]( XIi. Cass. 2. ) [*]( 30 )
etenim potuimus exemplis talium ac tantorum uirorum ad perfectiorem uitam propositumque formari, nisi nos instanter ad coenobium recurrere promissi pactio coartaret. quo si reuersi fuerimus, copia nobis ulterius huc remeandi nulla tribuetur. sin uero hic residentes desiderium nostrum maluerimus explere quid agimus de sacramenti fide, quam senioribus nostris uelocissimum reditum pollicentes dedisse nos nouimus, ut uel cursim liceret nobis huius prouinciae sanctos ac monasteria circuire ?