Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non enim ignominiosam iracundiae passionem -ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae uelocitatem culpans non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis inruerit, ideo censuit occultandam, ut, dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur. haec enim est natura irae, ut dilatata languescat et pereat, prolata uero magis magisque confiagret. dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis artata iracundiae turbulentis aestibus obpleantur et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum dei angusto corde nequeamus nec dicere cum propheta: uiam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum.
nam quia longanimitas sapientia sit, euidentissimis scnpturae testimoniis edocemur: longanimus enim uir nimius in prudentia, pusillanimus autem ualde insipiens est. et idcirco de illo, qui sapientiae donum a domino laudabiliter postulauit, scriptura conmemorat: et [*]( 5 Eccles. 7, 9 (LXX) 7 Prov. 25, 8 (LXX) 10 Prov. 12, 16 (LXX) 23 Ps. 118, 32 25 Prov. 14, 29 (LXX) 28 III Reg. 4, 29 ) [*]( 1 exaeetiment II 2 dissentionum Z 4 potiusque declinant 2 5 salamon ∑Π 10 eandem Π1O 11 autem om. S 18 a] ex 0: om. II debere om. 17 dilata IITOv 20 pnsill*animitates Π1 21 recipere] recte per II prof. 71, item infra 25 longanimis Tv 26 nimius in prndentia] concipit sensum T pnsillanimiB Tv 28 laadabiliter a domino Πυ )
IIIud quoque multis est experimentis saepissime conprobatum nullo modo eos, qui amicitiarum foedus coniurationis iniere principio, indisruptam potuisse seruare concordiam, siue quod eam non pro desiderio perfectionis nec pro apostolicae caritatis imperio, sed pro amore terreno et per necessitatem ac uinculum pacti retinere conati sunt, siue quod ille callidissimus inimicus, ut eos praeuaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad inrumpenda amicitiarum uincla 1 praecipitat. certissima ergo est prudentissimorum uirorum illa sententia concordiam ueram et indiuiduam societatem nisi inter emendatos mores eiusdemque uirtutis ac propositi uiros stare non posse.
Haec de amicitia beatus Ioseph spiritali narratione disseruit nosque ad custodiendam sodalitatis perpetuam caritatem ardentius incitauit. [*]( 1 dominus Tx salanoni ∑Π2 salamon IP 2 multa SO harena 2 arenam T arena 0 6 inire ∑Π1O ineunt T indisrupta II concordia IP 7 sene Π2 9 pro necessitate ac nincnlo T 11 rumpenda T uincula TOc 14 emendatus II* nirtutes Π1 16 deseruit IP 18 innitanit Z Explc. abbatis ioseph de amicitia capitula I Incipit eiuadem de definiendo 2 Explicit abbatis ioseph de amieitia (amititia IP) conlatio prima. Item (om. IX) incipiunt capitula eiusdem senis de finiendo (de definitione T) IIT Exptct cἰτο prima abbatis ioseph de amicitia. amen. Incipit eiusdem secnnda de definiendo 0 )