Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tertium est ut sciat omnia, etiam quae utilia ac necessaria aestimat, postponenda bono caritatis ac pacis. quartum ut credat nec iustis nec iniustis de causis penitus irascendum. quintum ut aduersum se iracundiam fratris etiam sine ratione conceptam eodem modo quo suam curare desideret, sciens aequaliter sibi perniciosam alterius esse tristitiam acsi aduersus alium ipse moueatur, nisi eam, quantum in se est, etiam de fratris mente depulerit. postremum illud est quod generale uitiorum omnium peremptorium esse non dubium est, ut se de hoc mundo credat cotidie migraturum.
quae persuasio non solum nullam in corde tristitiam residere permittet, uerum etiam uniuersos concupiscentiarum ac peccatorum omnium conprimet motus. haec igitur quicumque tenuerit, amaritudinem irae atque discordiae nec pati poterit nec inferre. his autem cessantibus cum primum ille aemulus caritatis in cordibus amicorum tristitiae sensim uenena suffuderit, necesse est ut frequentibus iurgiis paulatim dilectione tepefacta amantium corda diu exulcerata quandoque dissociet. nam qui per callem .