Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Denique in tantum uirtus caritatis extollitur, ut eam beatus Iohannes apostolus non solum rem dei, sed etiam deum esse pronuntiet dicens: deus caritas est: qui manet in caritate, in deo manet et deus in ipso. nam usque adeo illam diuinam esse perspicimus, ut illud apostoli manifestissime uigere sentiamus innobie: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis. quod tale est acsi dicat: quoniam deus diffusus est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis. qui etiam, cum ignoremus quid debeamus orare, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus: qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quoniam secundum deum postulat pro sanctis.
IIIam igitur caritatem, quae dicitur ἀγάπη, possibile est omnibus exhiberi. de qua beatus apostolus ergo dum tempus habemus, inquit, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. quae in tantum omnibus eet generaliter exhibenda, ut eam [*]( 3 cf. n Cor. 13, 3 5 cf. Gal. 2, 1-2 13 I Ioh. 4,16 16 Rom. 5, 5 21 Bom. 8, 26—27 26 Gal. 6, 10 ) [*]( 1 fallit 0 graues T 5 hierusolimam II hierosolimam T iherosolimam 0 8 unianimitatem ΠΥ1 : unanim. ET* unauimitate 0 12 iohannis Π1 13 et qui ΥΟυ 18 quod tale..... 20 in nobis om. T 25 non distinguit T In illam 77 araumr T 26 ab omnibus 0 exhibere Tv 27 inquid ΠΥΟ )