Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua uiscera et miserationes, inplete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores uobismet ipsis alterutrum arbitrantes, et illud: honore alterutrum praeuenientes, ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis adscribens summam discretionis uerae in alterius magis quam suo credat stare iudicio.
Saepe autem accidit siue inlusione diaboli siue intercessu erroris humani, quo nullus est in hac carne qui falli uelut homo non possit, ut et ille interdum qui acrioris ingenii scientiaeque maiori/ est aliquid falsum mente concipiat, et ille qui tardioris ingenii ac minoris est meriti rectius aliquid ueriusque praesentiat. et idcirco nullus sibi quamuis scientia praeditus inani tumore persuadeat quod possit conlatione alterius non egere. nam etiamsi iudicium eius diabolica non [*]( 10 Phil. 2, 1-3 17 Bom. 12, 10 ) [*]( 1 taetram 77: tetram ∑ΥΟ 2 fmudulentur TP fraudolenter r: om. X effundat ∑Π2 offendat 0 4 seiiores Π1 7 post interitu in ZT est: XI pernit. 77 9 executor 0 11 connlatio JP 12 uiscera miserationis Tv 15 contentione Π 16 in om. TO humilitatem Π1 17 honore mutuo TO alterntrum om. 0 19 somma II 20 quam in Tv 21 sine inlusione diaboli om. T 22 quo] quod 0 26 persentiat Ov quaois Π 27 in collatiose T )