Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Beatus Ioseph, cuius nunc instituta ac praecepta pandenda sunt, unus e tribus quorum in prima conlatione fecimus mentionem, clarae admodum familiae ac primarius ciuitatis suae intra Aegyptum fuit, quae appellatur Thmuis, et ita non solum Aegyptia, sed etiam Graeca facundia diligenter edoctus, ut uel nobis uel his qui Aegyptiam linguam penitus ignorabant non ut ceteri per interpretem, sed per semet ipsum elegantissime disputaret. qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percontatus primum utrumnam essemus germani fratres audiensque a nobis quod non carnali, sed spiritali essemus fraternitate deuincti, nosque ab exordio renuntiationis nostrae tam in peregrinatione, quae ab utroque nostrum fuerat obtentu militiae spiritalis arrepta, quam in coenobii studio indiuidua semper coniunctione sociatos, tali usus est usermonis exordio.

Amicitiarum ac sodalitatis multa sunt genera, quae diuersis modis humanum genus dilectionis societate conectunt. quosdam enim praecedens conmendatio primum notitiae, post etiam amicitiae fecit inire conmercia. in quibusdam uero contractus quidam seu dati acceptiue depectio caritatis foedera copulauit. quosdam negotiationis seu militiae uel artis ac studii similitudo atque conmunio amicitiarum uinculis nexuerunt, per quam ita etiam effera sibi inuicem corda mansuescunt, ut etiam hi qui in siluis ac montibus latrociniis gaudent et effusione humani sanguinis delectantur, suorum scelerum participes amplectantur ac foueant.

est etiam dilectionis aliud genus, quod instinctu naturae ipsius et consanguinitatis lege conectitur, qua uel contribules uel coniuges uel parentes seu fratres ac filii naturaliter ceteris praeferuntur, quod non solum humano generi, uerum etiam omnibus alitibus atque [*]( 2 XI, 3, 2 ) [*]( 2 ei TITOv 4 thymuis T thembis 0 5 aegyptiam Π1 7 ut ceteri om. T eligant. II 9 perconatus 71 percunctatus T 13 cenobi 0 14 taliter T 19 commertia 71T 20 depectio O1: deceptio Z depactio ΥΟ2 ʋ accepti** de*pectio Π1 acceptique depactio 71* 21 uel om. II 28 **fera II efferata TO 24 hii ΣΥ1 28 qua] qui Π1 )

440
animantibus inesse deprehenditur. nam pullos uel catulos suos naturali affectu instigante sic protegunt ac defendunt, ut frequenter pro ipsis etiam obicere se periculis mortique non metuant. denique etiam illa bestiarum uel serpentium uel alitum genera, quae intolerabilis feritas ac letale uirus ab omnibus separat ac secernit, ut sunt basilisci uel monocerotes uel grypes, cum etiam uisu ipso cunctis perniciosa esse dicantur, inter se tamen pro originis ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseuerant.

sed haec omnia quae diximus genera caritatis sicut malis ac bonis, feris etiam atque serpentibus uidemus esse communia, ita etiam usque in finem certum est perseuerare non posse. etenim interrumpit ea frequenter ac diuidit locorum discretio et obliuio temporalis et uerbi uel causae negotiorumque contractus. ut enim ex diuersis uel lucri uel libidinis uel consanguinitatis ac necessitudinum uariarum societatibus adquiri solent, ita intercedente qualibet diuortii occasione soluuntur.

In his igitur cunctis unum est genus insolubile caritatis, quod nec conmendationis gratia nec officii uel munerum magnitudo contractusue cuiusquam ratio uel naturae necessitas iungit, sed sola similitudo uirtutum. haec, inquam, est quae nullis umquam casibus scinditur, quam non solum dissociare uel delere locorum uel temporum interualla non praeualent, sed ne mors quidem ipsa diuellit.

haec est uera et indisrupta dilectio, quae gemina amicorum perfectione ac uirtute concrescit, cuius semel initum foedus nec desideriorum uarietas nec contentiosa disrumpet contrarietas uoluntatum. ceterum multos nouimus in hoc proposito constitutos, qui cum pro caritate Christi flagrantissima essent sodalitate deuincti, non perpetuo eam nec indisrupte seruare potuerunt, quia, licet bono societatis principio niterentur, non tamen uno nec pari [*](1 depraehinditur 71 4 etiam om. T 5 hominibuB T 6 ac] et 2 ae Π1 monocherotes uel gryppes T grifes 0 7 pernit. JIT 10 uidimus 71 11 in] ad T 16 societatibus] neceesitatibus T quolibet 2 17 occansione 71 20 contractusque Πʋ 24 ipsa quidem Σ 28 constitutus Π1 29 flagrantissimae II soliditate Z 30 potuerant T 81 bono] uno 71* )

441
studio arreptum propositum tenuerunt fuitque inter eos quaedam temporalis adfectio, quia non aequali utriusque uirtute, sed unius patientia seruabatur: quae quamuis ab uno magnanimiter atque infatigabiliter retentetur, necesse est tamen eam alterius pusillanimitate disrumpi.

infirmitates namque eorum qui tepidius perfectionis expetunt sanitatem, quantalibet fortium tolerantia sustententur, ab ipsis tamen qui infirmi sunt non feruntur. habent enim insitas sibi conmotionum causas quae eos quietos esse non sinant: ut solent hi qui carnali aegritudine detinentur stomachi sui infirmitatisque fastidia coquorum uel ministrantium neglegentiis inputare, et quantalibet eis obsequentium sollicitudo deseruiat, nihilominus tamen sanis causas suae conmotionis adscribere, quas sibi utique uitio ualitudinis suae inesse non sentiunt.

quamobrem haec est amicitiae ut diximus fida insolubilisque coniunctio, quae sola uirtutum parilitate foederatur: dominus enim inhabitare facit unius moris in domo. et idcirco in his tantum indisrupta potest dilectio permanere, in quibus unum propositum ac uoluntas, unum uelle ac nolle consistit. quam si uos quoque cupitis inuiolabilem retentare, festinandum est uobis, ut expulsis primitus uitiis mortificetis proprias uoluntates et ut unito studio atque proposito illud quo propheta admodum delectatur gnauiter impleatis: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. quod non localiter, sed spiritaliter oportet intellegi.

nihil enim prodest si moribus ac proposito dissidentes una habitatione iungantur, nec obest parili uirtute fundatis per [*]( 16 Ps. 67, 7 23 Ps. 132, 1 ) [*]( 1 inter eol] eie T 2 aequaliter T 7 BaBtentetur ΠΟ ab is (s eras.) II 8 post feruntur TOr habent inserta haec. et nt ita dicam ipeum (ipsuht O) tolerari (tolerare T) non tolerant conmixtionum X commotionum TITO 9 hii Σ Υ1 10 detenentnr Π1 sthomaci 2 etomaci 0 infirmitatesque IP 13 cansas TO: causae 27 caus Π1 canse 7P 14 naletudinis 2 16 enim] autem Z 22 noluntatis IP ut otn. TL TO quod T10 prof. 77 23 noniter II (o in ras.) snaniter T* naniter 0 24 iocundum T 26 prodeest 0 27 pari II )

442
locorum interualla disiungi. apud deum namque morum cohabitatio, non loeoram, unita fratres habitatione coniungit, nec potest umquam pacis integritas custodiri, ubi uoluntatum diuersitas inuenitur.

GERMANVS: Quid ergo? si uno uolente perficere aliquid, quod secundum deum conmodum et salubre perspexerit, alius non praestet adsensum, exsequendumne etiam contra uotum fratris est an pro eius arbitrio neglegendum?

JOSEPH: Idcirco diximus plenam atque perfectam amicitiae gratiam nisi inter perfectos uiros eiusdemque uirtutis perseuerare non posse, quos eadem uoluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diuersa sentire aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent uitae patitur dissidere. quodsi animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam prae diximus fuisse concordes. sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab ipso eius coeperit fundamento, et uos non quanta eius sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perueniri possit inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam eius uobis ac tramitem quendam per quem gressus uestria dirigantur aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis.

Prima igitur sunt uerae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina. perquam enim iniustum atque inpium est, si post abrenuntiatam mundi et omnium quae in eo sunt uanitatem pretiosissimae fratris dilectioni supellex uilissima quae superfuit praeferatur. secundum est ut ita suas unusquisque resecet uoluntates, ne sapientem atque consultum esse se iudicans [*](1 coniungi X\' aput ΣΟ dfim 0 2 quoabitatio 0 7 exequ. O 12 raro facit TO aduersa T 16 a] ad 2 18 siht eius 0 19 peruenire ΠO1 20 nobis eius TITOv 22 optinere ST 23 contentu Z 24 dispectione Π1dipectione T* 25 enim om. T 26 renuntiata Π1 renuntiatam TP abrenuntiationem T uanitatum T\' 27 praefuit Z1 superfluit T 29 se om. ZO )

443
suis malit quam proximi definitionibus oboedire.