Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
hanc enim nos ordinem tenere debere etiam exemplis suis dominus noster instituit, de quo ita dicitur: quae coepit Iesus facere et docere. oaue igitur ne ante actum prosiliens ad docendum in illorum numero deputeris, de quibus in euangelio dominus ad discipulos loquitur: quae dicunt uobis seruate et facite, secnndum opera uero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera grauia et inportabilia et inponunt ea super umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea mouere. si enim ille qui unum mandatum minimum soluens docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum, qui multa et maiora neglegens docere praesumpserit consequens profecto est ut non iam minimus in regno caelorum, sed in gehennae supplicio maximus habeatur.