Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nihil itaque in conlatione seniorum proferre audeas, nisi quod interrogare te aut ignoratio nocitura aut ratio necessariae cognitionis inpulerit, ut quidam uanae gloriae amore distenti pro ostentatione doctrinae ea quae optime norunt interrogare se simulant. inpossibile enim est eum, qui proposito adquirendae laudis humanae studio lectionis insistit, donum uerae scientiae promereri. nam qui hac passione deuinctus est, necesse est ut aliis quoque et maxime superbiae uitiis obligetur: et ita in actuali atque ethica congressione prostratus scientiam spiritalem quae ei ea nascitur [*]( 2 Ps. 100, 1-2 ) [*]( 3 intellegit Π2ΥΟv 4 spiritali 2 spiritali ΠΟv 11 iohanniB IP 0 iohannes T 12 adulisc. II 13 relatione 2 15 post ingressos addunt ΠΥΟv: omnis quippe labor hominis in ore ipsius (Eccl. 6,7) et 18 coenodoxiae 2 pernit. Π 19 praeenmtio ∑ (0) 21 interrogationum T 22 necessaria 2 necessarie T ut] non nt T 24 eat enim TOr 27 deuictus ΠΥ1 )