Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hi ergo quos dixistis non istam quam inmundi habere non possunt, sed ψευδώνυμον, hoc est falsi nominis scientiam possident, de qua beatus apostolus, o, inquit, Timothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et obpositiones falsi nominis scientiae, quod in Graeco dicitur τάς άντιϑέσεις τής 20 ψευδeονύμου γνώσεως. de istis ergo qui imaginem quandam scientiae uidentur adquirere, uel de his qui cum sacrorum uoluminum lectioni ac memoriae scripturarum diligenter insistant, carnalia tamen uitia non relinquunt, in Prouerbiis eleganter exprimitur: sicut inauris aurea in naribus suis, ita mulieri male moratae species.