Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

primum ergo seminandum nobis est ad iustitiam, hoc est ut aotualem perfectionem operibus iustitiae propagemus, deinde metenda nobis est spes uitae, id est uirtutum spiritalium fructus expulsione uitiorum carnalium congregandi: et ita inluminare nobis lumen scientiae poterimus. quem ordinem etiam psalmographus teneri debere decernit dicens: beati inmaoulati in uia: qui ambulant in lege domini. beati, qui scrutantur testimonia eius. non enim prius dixit: beati, qui scrutantur testimonia eius et postea intulit: beati inmaculati in uia, sed prius inquit: beati inmaculati in uia, per hoc euidenter ostendens neminem recte posse ad perscrutanda dei testimonia peruenire, nisi prius per actualem conuersationem in uia Christi inmaculatus incedat.