Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamuis enim adhibeatur sanctarum rerum crebra narratio, numquam tamen animae sitim uerae scientiae sustinenti satietas generabit horrorem, sed ea cotidie uelut noua ac desiderata suscipiens quanto frequentius hauserit, tanto auidius uel audiet uel loquetur et confirmationem potius perceptae scientiae ex eorum repetitione quam ullum ex frequenti capiet conlatione fastidium. euidens namque est tepidae ac superbae mentis indicium, si uerborum salutarium medicinam quamuis studio nimiae adsiduitatis ingestam fastidiose neglegenterque suscipiat: anima enim quae in satietate est fanis inludit, animae autem egenti etiam amara dulcia uidentur.