Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nt ergo haec in te scientia spiritalis perpetua soliditate roboretur nec ea iam temporarie perfruaris sicut illi qui eam non suo studio,. sed aliena relatione contingunt et uelut aSrie ut ita dixerim odore percipiunt, sed ut sensibus tuis inuiscerata quodammodo et perspecta atque palpata condatur, illud omni obseruantia custodire te conuenit, ut etiamsi ea quae optime nosti forte audieris in conlatione proferri, non ex hoc quod tibi iam nota sint aspernanter fastidioseque suscipias, sed ea cordi tuo illa auiditate conmendes, qua debent desiderabilia salutis uerba uel auribus nostris indesinenter infundi uel de nostro iugiter ore proferri.