Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sicut igitur inertibus agricolis, qui sua frequenti uomere arua non subigunt, hanc ubertatem segetum pietas diuina non confert, ita laborantibus pernox sollicitudo non proderit, nisi misericordia domini fuerit prosperata. in quo tamen humana superbia nullatenus se gratiae dei uel exaequare uel admiscere contendat participemque se in muneribus dei per hoc conetur inserere, ut laborem suum auctorem esse diuinae existimet largitatis ac prouentum eopiosissimarum frugum industriae suae meritis respondisse glorietur.