Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
CHAEREMON : Hoc ipso quod proposuistis exemplo euidentius adprobatur nihil posse perficere sine adiutorio dei laborantis industriam. nec enim agricola cum omnes conatus suos in excolendis eipenderit terris, confestim etiam prouentum segetum et ubertatem frugum suae poterit industriae deputare, quam inritam esse frequenter expertus eet, nisi eam et piuMaram oportunitas et hiemis tranquilla serenitas subsequatur, ita ut adultos iam fructus ac perfecta maturitate solidatos de manu quodammodo tenentium uiderimus plerumque praereptos nihilque laborantibus illam iugem sudoris instantiam contulisse, quia non fuit domini opitulatione directa.