Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod temptationis genus nobis quoque ad probationis meritum posse contingere ia Deuteronomio satis euidenter a legMatore praedicitur: ai surrexerit inter uos propheta aut qui somnium uidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus Mt et dixerit tibi: eamus et seruiamus diis alienis quos ignoratis, ne audias uerba prophetae illius aut somniatoris: quia temptans temptat be dominus deus tuus. utrum diligas eam in toto corde tuo et custodias mandata illius an non.

quid ergo? cum istum prophetam aut somniatorem surgere permiserit deus, itane eos, quorum fidem probare disponit, protecturus esse credendus eet, ut nullum penitus locum, quo suis uiribus cum temptatore confligant, libero, eorum reseruet arbitrio? et quid eos necesse est uel temptari, quos ita infirmos nouit acfragiles, ut nequaquam uirtute sua ualeant resistere temptatori P sed utique nec temptari eos iustitia domini permisisset, [*]( \'2 Gen. 22,1 (LXX) 8 L c.12 (LXX) 44 Deut. 13, 1-3 ) [*]( 1 rustitia Σ 2 \'hoc (Π2 teimia. Σ) possim) \'deus temptauit V 8 qua 1* 6 per arbitrii libertatem ΠΥΟν (cf. cap. 18, 4 liberae uoluntatis arbitrium: uariat enim aucier ut XVII; 91, 1 sublibertatis gratia- et XXI, 30, 3 suo gratiae libertate) eporterat Σ 6 merito Σ 11 su] tuum Σ : om.O 13 deutheronomio Σ 14 prof. ΠΟ 15 se uidisse Υdicit Σ: cf. XV, 1, S 18 prof. Π 22 prof. ΠΟ 23 disponet Υ24 nullus Π locus n corr. 26 temptatione T \'\'\'1\' )

387
nisi parem in eis resistendi scisset inesse uirtutem, qua possent aequitatis indicio in utroque merito uel rei uel laudabiles iudicari.

tale est et illud quod ab apostolo dicitur: itaque qui se existimat stare, uideat ne cadat. temptatio uos non adprehendit nisi humana. fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, sed faciat cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. cum enim dicit: qui stat, uideat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique nouerat percepta gratia uel stare per industriam uel cadere per neglegentiam posse. cum autem infert: tem ptatio uos non adprehendit nisi humana, infirmitatem eofum et inconstantiam necdum robustae mentis exprobrat, qua adhuc spiritalium nequitiarum turbinibus non poterant inpugnari, aduersum quos se ipsum uel illos perfectos nouerat cotidie dimicare, de quibus ad Ephesios dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. cum uero subiungit: fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, non utique optat ne eos dominus temptari permitteret, sed1 ne supra id quod sustinere poterant temptarentur.