Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed oum nullam huiuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non dei, sed illius se euictum uiribus confitetur: licet etiam gratia dei non in totum illi defuisse credenda sit, quae tantam temptatori temptandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi nouerat habere uirtutem, non eum ab illius inpugnatione sic protegens, ut nullum uirtuti humanae relinqueret locum, sed hoc tantum procurans, ne uiolentissimus inimicus animam eius amentem faciens et inpotem sensu inpari eum atque iniquo certaminis pondere praegrauaret.

quod ergo soleat interdum temptare dominus fidem nostram, ut fortior uel gloriosior fiat, euangelici illius centurionis edocemur exemplo, cuius puerum cum sciret utique potestate sermonis sui se dominus curaturum, offerre maluit praesentiam corporalem dicens: ego ueniam et curabo eum. sed illo hanc eius oblationem feruentioris fidei flagrantia supergrediente atque dicente: domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed dic tantum uerbo, et sanabitur puer meus, miratur eum dominus atque conlaudat cunctisque illis qui ex Israhelis populo crediderant praefert dicens: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel.

nullius enim laudis esset aut meriti, si id in eo Christus quod ipse donauerat praetulisset. quam explorationem fidei etiam in illo [*]( 17 Mt. 8, 7 19 1. c. 8 23 l. c. 10 ) [*]( 2 mecum uiribus HTOtp Pr.: uir. mecum Σ 5 audiat Π1 euictum S: nictum ΠΥΟϕ Pr.ν 6 etiam] et T 7 tantum T* temt. SO et sic deinceps 9 eum ΠΥΟϕ Pr.: enim S 11 amentem] ac mentem S 18 pergraaaret II 14 euancelici S 15 edoeemar ΠΟ: docemur ΣΥ 19 supergradiente 0 20 tantam dic T 24 israel S 26 aut X: ac IITv hac 0 ai id] sed Π1 si IP 26 post praetulisset add. Π: amen dico nobis non dedi tantam fidem in Israhel. ΥΟν: alioquin dixisset amen dico uobis (amen dico nobis om. e) non dedi t. f. in IsraheL ego haec ut spuria cum S omisi ) [*]( xm. Cass. 2. ) [*]( 25 )

386
magnificentissimo patriaroha diuinam legimus dispensasse iustitiam, cum dicitur: et factum est post haec uerba, temptauit deus Abraham.non enim illam fidem quam ei dominus inspirabat, sed illam quam uocatus semel atque inluminatus a domino per libertatis arbitrium poterat exhibere, eiperiri uoluit diuina iustitia. unde non inmerito fidei eius constantia conprobatur, atque ad eom subueniente gratia dei, quae eam paulisper subreliquerat wt probaret, ita dicitur: ne inferas manum tuam in puerum, neque facias ei quicquam: nunc enim scio quia times dominum to, et non pepercisti filio tto diteoto propter me.