Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quaatumlibet ergo enisa fuerit humana fragilitas, futurae retributionis par esse non poterit nec ita laboribus suis diuinam inminuet gratiam, ut non semper gratuita perseueret. et idcirco praedictus magister gentium, licet gratia dei apostolatus gradum sortitum se fuisse testetur dicens: gratia autem dei sum quod sum, tamen se quoque diuinae gratiae respondisse pronuntiat dicens: et gratia eius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non autem ego, sed gratia dei mecum.