Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

rursum quod peocatum suum hnmiliatus agnoscit, suum est: quod uero sub breuissimo temporis puncto indulgentiam tantorum criminum promeretur, domini miserentis est donum. et quid de hac tam breui confessione et inconparabili diuinae retributionis inmensitate dicamus, cum beatus apostolus ad illam magnitudinem futurae remunerationis aspiciens quid de illis tam innumeris persecutionibus suis pronuntiauerit, considerare perfacile sit? nam momentaneum hoc, inquit, et leue tribulationis nostrae supra modum ultra conparationem. aeternum pondus gloriae operatur in nobis. de quo et alibi [*]( 10 cf. Lue. 23, 40 13 n Reg. 12, 18 16 1. c. 26 II Cor. 4, 17 ) [*]( letO defendet T ab eo om. T conatis Π1 2 ezspectat ΠΥ1 6 inrationabiles TP 6 ei... desideria ac labores T 7 et] ut II 9 ineztim. 0 11 com∗∗morationem II ( fuit me) paradyri ST 14 abstnllisse II 15 natham Υ1O prof. Π 16 et om. Σ1Υ transtullit Π1 18 prof. Π 22 miserantis TO 27 inquid 0 )

384
constanter enuntiat dicens: quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis.