Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

inde est quod etiam Corinthiis scribens hortatur et conmonet, ne indignos se gratia dei infructuosis operibus exhiberent, dicens: adiuuautes autem et obsecramus neinuacuum gratiam dei recipiatis. quam sine dubio quia in uacuum receperat Simon, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. non enim praeceptis beati Petri maluit oboedire dicentis: paenitentiam age ab hac nequitia tua, et ora deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui: in felle enim ama.ritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse.