Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idciroo manet in homine liberum semper arbitrium, quod gratiam dei possitvel neglegere uel amare. non enim praecepisset apostolus dicens: cum metu ettremore uestram salutem operamini, nisi scisset eam uel excoli a nobis posse uel neglegi. sed ne crederent se ad opus salutis diuino auxilio non egere, subiungit: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate. et idcirco Timotheum monens noli, inquit, neglegere gratiam dei quae est in te, et iterum: ob quam causam moneo ut resuscites gratiam dei quae est in te.