Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
haec ergo cogitatio atque iste tractatus regis Dauid utrumne bonus et ex deo, an malus et ab homine fuisse dicendus est? si enim bona atque ex deo fuit illa cogitatio, cur ab eo a quo inspirata est eidem negatur effectus? si autem mala et ex homine fuit, cur laudatur a domino? restat ergo ut et bona et ex homine fuisse credatur. in quem modum etiam nostras cotidie cogitationes possumus iudicare. neque enim aut soli Dauid bonum ex semet ipso cogitare concessum est, aut nobis, ne quid boni umquam sapere aut cogitare possimus, naturaliter denegatur.