Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et ne fprte hanc eorum oaecitatem aliquis naturae, non uoluntati possit adscribere, alibi ait: educ foras populum caecum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt, et iterum qui habentes, inquit, oculos non uidetis: et aures, et non auditis. dominus etiam in euangelio quia uidentes, inquit, non uident et audientes non audiunt neque intellegunt. et adinpletur in eis prophetia Esaiae dicens: auditu audiretis, et non intellegetis: et uidentes uidebitis, et non uidebitis. incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt: et oculos suos concluserunt: ne quando uideant oculis, et auribus suis audiant, et corde intellegant, et conuertantur, et sanem illos.