Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quis enim in se opera domini non miretur, cum insatiabilem uentris ingluuiem et sumptuosam gulae perniciosamque luxuriam ita in se uiderit fuisse conpressam, ut uix ipsum exiguum ac uilissimum cibum raro inuitusque percipiat? quis non obstupescat opera dei, qui illum ignem libidinis, quem naturalem antea et uelut inextinguibilem esse credebat, ita refrixisse persenserit, ut ne simplici quidem se corporis motu sentiat incitari ? quomodo non uirtutem domini contremescat, quisque homines quondam diros atque truculentos, qui ad summum iracundiae furorem etiam blandissimis subditorum inritabantur obsequiis, ad tantam uiderit transisse lenitatem, ut non solum nullis iam conmoueantur iniuriis, sed etiam com inlatae fuerint summa magnanimitate congaudeant ?