Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nullus etenim eet hominum, qui mira esse opera dei etiam ex ipsius creaturae magnitudine non agnoscat ceterum illa, quae in sanctis suis cotidiana operatione dispensat ac speciali munificentia afluenter effundit, nullus alius nisi anima perfruentis agnoscit, quae in secreto conscientiae suae ita est beneficiorum eius arbitra singularis, at ea non solum nullo ualeat sermone disserere, sed ne sensu quidem et cogitatione conplecti, cum ab illo ignito feruore discedens ad istos materiales ac terrenos intuitus fuerit deuoluta.