Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in quo enim infirma et fragilis humana natura esse, siont ille est, potest, nisi si in bonos et malos, iustos et iniustos ad imitationem dei placidam semper sui cordis extenderit caritatem, et ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perueniens ad illam ueram adoptionem filiorum dei, de qua idem beatus apostolus ita pronuntiat: omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex deo natus est, et iterum: scimus quoniam omnis qui natus est ei deo non peccat, sed generatio dei conseruat eum, et malignus non tangit eum?