Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et in hac mentis humilitate consistens poterit etiam euangelicum illud perfectionis explere mandatum: diligite inimicos uestros, bene facite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. et ita ad illud praemium quod subiungitur merebimur peruenire, per quod non solum imaginem dei et similitudinem praeferamus, uerum etiam filii nuncupemur: ut sitis, inquit, filii patris uestri qui in caelis eat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. quem affectum beatus Iohannes adsecutum se esse cognoscens ait: ut fiduciam habeamus in die iudicii, quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo.