Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
necesse est enim timere eum qui seruus est, quia si sciens uoluntatem domini sui fecerit digna plagis, uapulabit multis. per hanc itaque caritatem quisque ad imaginem dei similitudinemque peruenerit, bono iam propter boni ipsius delectabitur uoluptatem, ac similem quodammodo possidens patientiae ae lenitatis affectum nullis deinceps peccantium uitiis irascetur, sed ueniam potius infirmitatibus eorum condolens atque conpatiens inplorabit, seque reminiscens tamdiu similium passionum stimulis inpugnatum, donec miseratione domini saluaretur, nec suo eruditum studio ab inpugnatione carnali, sed dei protectione saluatum, non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelleget inpendendam, illum uersiculum ad deum [*]( 11 cf. I Cor. 18,8 13 Mal. 1, 6 (LXX) 17 Luc. 12, 47 ) [*](1 minns IP 2 semper O 4 contendit IIv qaem TOv . nec post quam om. II 5 cognoecet II 6 VUl T 7 condit. ΙΙΥ 8 qui II 13 filius inqait T 14 dns 2 timet om. ΙΙΥΟ: cf. cap. 13, 4 15 et post mens om. S 17 si om. II 18 sai non ΙΙΥ sui et 0 multis] paacis 0 90 bono] bona II 21 uoluptate II aolantatem T simile S qaodamodo O 28 dominum T )
et in hac mentis humilitate consistens poterit etiam euangelicum illud perfectionis explere mandatum: diligite inimicos uestros, bene facite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. et ita ad illud praemium quod subiungitur merebimur peruenire, per quod non solum imaginem dei et similitudinem praeferamus, uerum etiam filii nuncupemur: ut sitis, inquit, filii patris uestri qui in caelis eat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. quem affectum beatus Iohannes adsecutum se esse cognoscens ait: ut fiduciam habeamus in die iudicii, quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo.
in quo enim infirma et fragilis humana natura esse, siont ille est, potest, nisi si in bonos et malos, iustos et iniustos ad imitationem dei placidam semper sui cordis extenderit caritatem, et ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perueniens ad illam ueram adoptionem filiorum dei, de qua idem beatus apostolus ita pronuntiat: omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex deo natus est, et iterum: scimus quoniam omnis qui natus est ei deo non peccat, sed generatio dei conseruat eum, et malignus non tangit eum?