Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ubi enim est inquietudo bellorum, nen possunt nem etiam uulnerum interuenire discrimina. necesse est enim quempiam in conflictu situm, quamuis bellator sit ac fortiter dimicans letalia aduersariis uulnera frequenter inftigat, nonnumquam tamen hostili mucrone perstringi. qui uero superata inpugnatione uitiorum pacis iam securitate perfruitur et transiit in ipsius uirtutis affectum, ingea statum illius boni cuius iam totus est retentabit, quia damno intimae castitatis nihil credit esse damnosius.
nec enim carius ac pretiosins quicquam praesenti iudicat puritate, eai poena grauis est uel uirtutum perniciosa transgressio uel ipsius uitii uirulenta contagio. huic, inquam, nec reuerentia humanae praesentiae [*]( 1 occansione II x2 oculis S 3 quidquit 2 (passim) quicquid TO 5 aliut 0 7 alint O, item infra 9 iudicium 0 multum II 12 nelud Υ1 15 ademto ZO 16 reuertitur T1 17 opt. 2 ne1 nec II 18 requiescit II castimoniaim n 19 possedebit II1 21 positum TO 22 aduersarius TP 23 prestringi 0 25 transiet 0 27 ac] aut T 28 qaiquam 0. puritatem Z 29 pernit. II ) [*]( XIII. Cass. 8. ) [*]( 21 )
Quem statum si quis de adiutorio dei, non de studii sui labore praesumens meruerit possidere, de condicione seruili, in qua timor est, et mercennaria spei cupiditate, in qua non tam bonitas largientis quam praemium retributionis expetitur, in adoptionem incipiet transire filiorum, ubi iam non timor, non cupiditas, sed illa caritas quae numquam cadit iugiter perseuerat. de quo timore et caritate quosdam increpans dominus quid cui personae conueniret ostendit: filius honorat patrem, et seruus dominum suum timet: et si pater ego sum, ubi est honor meus: et si dominus ego sum, ubi est timor meus?