Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in illo enim uoluntarium bonum est, in isto uero uelut coactum et tamquam nolenti uiolenter extortum uel metu supplicii uel cupiditate praemiorum. nam qui timoris obtentu a uitiorum abstinet blandimentis, adempto timoris obstaculo rursum ad IIIud quod diligit reuertetur et ob id nec stabilitatem boni iugiter obtinebit, sed ne ab inpugnatione quidem aliquando requiescet, quia nec firmam ac perpetuam pacem castimoniae poesiMit.