Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ubi enim est inquietudo bellorum, nen possunt nem etiam uulnerum interuenire discrimina. necesse est enim quempiam in conflictu situm, quamuis bellator sit ac fortiter dimicans letalia aduersariis uulnera frequenter inftigat, nonnumquam tamen hostili mucrone perstringi. qui uero superata inpugnatione uitiorum pacis iam securitate perfruitur et transiit in ipsius uirtutis affectum, ingea statum illius boni cuius iam totus est retentabit, quia damno intimae castitatis nihil credit esse damnosius.