Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et rursus, cum seruire deo gloriosum sit et dicatur: seruite domino in timore, et: magnum tibi est uocari seruum meum, et: beatus seruus ille, quem cum uenerit dominus suus inueniet sic facientem, tamen ad apostolos dicitur: iam non dico nos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus suus: uos autem dico amicos, quia omnia quaecumque audiui a patre nota feci uobis, et iterum: nos amici mei estis, si feceritis ea quae praecipio uobis.
nidetis ergo perfectionum gradus esse dinersos et de excelsis ad excelsiora nos a domino prouocari ita, ut is qui in timore dei beatus et perfectus extiterit, ambulans sicut scriptum est de uirtute in uirtutem et de perfectione ad aliam perfectionem, id est de timore ad spem mentis alacritate conscendens, ad beatiorem denuo statum, quod est caritas, inuitetur, et qui fuerit fidelis seruus ac prudens, ad amicitiae sodalitatem et adoptionem transeat filiorum.
seeundum hunc ergo sensum nostra quoque est intellegenda sententia: non quo contemplationem perpetuae illius poenae uel beatissimae retributionis quae repromittitur sanctis nullius pronuntiemus esse momenti, sed quia, cum sint utiles et [*]( 2 Ps. 127, 1. 4 I Ioh. 4, 18 8 Ps. 2, 11 9 Esai. 49, 6(LXX) 10 Mt. 24,46 12 Ioh. 15, 14—15 151. c. 13 19 Pa. 83, 8 22 Mt. 24, 45 23 cf. Gal. 4, 5 ) [*](1 post mortuorum in T cap. 12 incipit 4 non est timor T 7 rursū 0 11 innenerit ΠΟv nigilantem et aic fac. T apustolus IP 12 nos om. 0 18 suus] eiaa T 14 patre meo nota TO 15 quae ego 0 16 praecepi T 18 hiB Π1O extiterat II exstiterit T 19 scribtum 0 uirtutibus -0 24 ergo om. T 25 contemplatione 0 26 promittitor 0 )